Beginners Guide to TikTok for Search - Rachel Pearson - We are Tilt __ Bright...
Textos de césar con oraciones de participio (9 10-2014)
1. TEXTOS DE CÉSAR CON ORACIONES DE PARTICIPIO
1. Los Atuatucos no ayudan a los Nervios (Bellum Gallicum, II, XXIX)
Atuatuci, hac pugna nuntiata, domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis, sua
omnia in unum oppidum contulerunt.
2. César se apodera de una ciudad enemiga (Bellum Gallicum, II, XL)
Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum venerunt. Postridie eius diei, refractis
portis atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
3. Los nuestros rechazan a los Morinos y Menapios (Bellum Gallicum, III, XXVIII)
Morini Menapiique subito ex omnibus partibus evolaverunt, et in nostros impetum fecerunt.
Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et, compluribus interfectis, paucos
ex suis deperdiderunt.
4. La caballería de César rechaza al enemigo (Bellum Gallicum, V, XV)
Equites hostium essedariique acriter cum equitatu nostro in itinere conflixerunt; tamen
nostri omnibus partibus superiores fuerunt atque eos in silvas collesque compulerunt; sed
compluribus interfectis hostibus, cupidius insecuti, non nullos ex suis amiserunt.
5. Los bárbaros atacan nuestro campamento (Bellum Gallicum, IV, XXXIV)
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis
praedicaverunt. Celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra
venerunt.
6. Los soldados de César se defienden valientemente (Bellum Gallicum, IV, XXXVII)
Qua re nuntiata, Caesar omnem equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum
hostium sustinuerunt atque fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis,
complures ex his occiderunt.
7. César llega a tiempo de ayudar a los suyos (Bellum Gallicum, IV, XXXIV)
Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque
eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, suo loco se
continuit et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit.
8. Posición de las legiones (Bellum Gallicum, II, VIII)
Hoc facto, duabus legionibus in castris relictis, quas proxime conscripserat, reliquas legiones
pro castris constituit; deinde vidit ab hostibus legiones premi.