1. 15. Descripción de los britanos y sus constumbres
Ex his omnibus sunt humanissimi qui Cantium1 incolunt (quae regio est maritima
omnis), neque
multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores frumenta non serunt, sed lacte et
carne vivunt
pellibusque sunt vestiti.
16. Los enemigos se enfrentan a las tropas de César y, rechazados por la
caballería, se ocultan en los bosques
Caesar, noctu progressus milia passuum circiter XII, hostium copias conspicatus est.
Illi, equitatu
atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et proelium
committere
coeperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt, locum natura munitum, quem
iam ante
praeparaverant.
17. El ataque con fuego consigue su objetivo y cambia el signo del combate
Casae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem castrorum
locum distulerunt. Hostes maximo clamore, sicut parta iam atque explorata Victoria,
turres testudinesque agree et scalis vallum ascendere coeperunt.
18. Los enemigos descubren y atacan a los primeros soldados de César recieén
desembarcados.
Hostes, notis ómnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes
conspexerant, incitatis equis, impeditos adoriebantur; plures paucos circumsistebant, alii
ab latere aperto in nostros tela coniciebant.
19. Los enemigos, después de dar orden de destruir la ciudad de Lutecia,
acampan a orillas del Sena
Hostes, re cognita, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti
a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.