SlideShare una empresa de Scribd logo
1 de 31
composuit
Ansgarius Legionensis
    Eius taberna tam magna non est: mensam
    habet petream apud viam, super quam
    anuli, gemmae, margaritae nonnullae
    videri possunt: pauci enim sunt viatores
    qui ad Albini tabernam accedant…

 at ecce iam Albinus ille coram nobis
    apparet...!
    -Iam iam ad tabernam redeo: o, quam
    fessus sum!

 At vide: mane est, hora vix tertia, atque
    meas merces vendere debeo.

 Quid faciamus? Novus dies, nova lux est!
    Viros qui emant iam convocare debeo: eos
    ergo multa voce invocabo.
 Ecce Albinus magna você viatores
 invocat

 - Ornamenta! Ornamenta feminarum!
    Ornamenta feminarum vendo!



 Viae você Albini resonant! At nullus ad
    tabernam adhuc advenit…!
 -Vide quales sint apud nos pecuniarum
 angustiae…!
    solus secum Albinus murmurat…

 Maxima in culpa ei sunt qui tabulas argentarias
 ministrant! O illi nefarii suis negotiis quam
 omnia eversa teneant!

 -Ornamenta vendo! Ornamenta feminarum!
 noster clamare pergit…
 -Ecce viatores quidam per viam ambulant:
 quorum eos, qui ad nos accedunt, facile
 cognovimus: en ergo, Medus servus Lydiaque
 eius amica sunt!
 Dum verba faciunt, tabernae Albini iam sum
 proximi.

 Statim Lydia…


-  Vide Mede!     Vide    hanc   pulcherrimam
 tabernam!

 - Quam videam? Ohe, iam video...


 - Aspice Mede! Oculos tuos in tabernam eam
 iace! Veni, veni mecum!
 - Sed tantum non habemus temporis!
 Debemus domum petere, in qua negotia
 nostra curare oportet!

 - O Mede! Modicum est temporis! Nihil
 temporis est…!

 - At verba ea sescenties iam audiveram
 tua!
 Et iam Lydia viam transit, ad tabernam
 accedit, ante eam consistit: neque sola:
 Lydia bracchium Medi retinet eumque
 post eam trahit…!

 - Iam incedo, iam! Noli me ita trahere!
 - Sane credo! Aspice Mede quales sint
    anuli, gemmae et margaritae!

    Vide has lineas margaritarum!
 Dum  Lydia loquitur, Albinus sumit
 ornamenta atque ea ante oculos Lydiae
 tenet, neque sine causa… Albinus
 optimus est tabernarius, qui suas
 merces optime vendit!
 - Credisne revera? Medus inquit, mihi
 non tam optima videntur…!

 - O Mede, stultus maximus es! Vide hos
 anulos   cum      gemma!    Quam     ei
 pulcherrimi sunt!

 - Etiam cari nimis esse debent, sine
 dubio!
 Ad quod statim Albinus
 - Nimis estis fortunati, vos duo, quibus
 ornamenta non cara, immo vilissima
 sunt: Septimana enim Mirifica sumus,
 qua pretio minimo gemmae emi
 possunt!

 - Septimana mirifica? Numquam talia
 audivi!

 - Qui tabernas frequentius adire debeas!
 Quam septimanam mirificam octo dies
 aurei, quos vocant, sequentur…!
 - Dicas aperte, tabernari: quanti hic
 anulus stat?

 - Qui anulus? Hic an ille?


 - Ille post te: quanti stat?


 - O satis est vilis! Mille tantum euronibus
  constat!
 - Quid? Mille dixisti euronibus? Omnino
  furis, tabernari!
 - At vide quam sit speciosus!


 - At vide quam ipse sis fur, atque latro,
 atque carnufex, tabernari nequissime!

 - O Mede! Pecuniam solvere nolis, iam
 patet! Quam avarus videris, nonne te
 pudet?

 - Egone avarus? Minime!, sed iste ingente
 pretio   merces      incautis    hominibus
 vendere volt!
 - Eis talia inter se rixantibus ecce subito
 novus apparet emptor
    Qui rogans

 - Dicite mihi quaeso: habetisne apud vos
  cacatuas? Estne haec sat cara cacatua...?
 Quem aspiciens Albinus parumque
  intellegens

 - Ignoscas multum! Lingua Vasconica hic
 loqui nescimus! Alio in loco roges suadeo!
 At tunc Medus…


 - Illud quoque attendas, Lydia, Medus
 inquit noster, anulus enim quem
 comparare vis nimis tenuis videtur, ita ut
 tuis digitis non conveniat… !
 Lydia tunc


 - Satis superque, o Mede crudelissime!
 Non modo ornamenta mihi nonnulla
 comparare non vis, ecce etiam vexas, qui
 me crassiorem habes…!
 Solve tandem aliquando pecuniam, da
 tabernario mille eurones, nisi tuam
 Lydiam ex amica inimicissimam putare
 velis…!
 Cum  tonat melius caput habeamus
 opertum, Medum secum cogitavisse
 fingimus: ecce ille sacculum epromit
 suum, eum aperit atque nummos
 computat, qui –pro dolor…!- satis non
 sunt…



 Medus autem ad Albinum se vertens
 - Pecuniane credita admittitur?: ecce tot
 pecuniae  mecum         praesentis    non
 comporto…

-  Sic omnes pauperes… Bene, quid
 faciamus? Habesne hic chartulam
 argentariam atque tesseram identitatis?

 - Sane habeo, quid crederes…? Homo sum
  ingenuus, iam noscere me debuisti…!
 - Taceas quaeso atque chartulas monstra:
  bene, omnia bene se habent.
 - Ecce subito, nostris negotia curantibus,
 alia advenit femina. Quae rogans

-  Machinulae forte hac in taberna
 imaginibus     excipiendis    venales
 proponuntur? Ecce eas multum amo
 machinas atque amico meo Ansgario
 dono earum quandam dare velim…

 - Dolendum est! hic ornamenta tantum
 feminarum venduntur! Bene discedas…!
 Vix verba ex ore Albini exorta sunt ecce
 alius qui advenit viator

 - Si ita es humanus, sis, benigne dicas: hic
 tesseras viaticas mihi iter incepturo
 comparare possim? Oportet me oppidum
 cui nomen Fonteapiculare nuncupatum
 petere, idque non lentius, quia ibi a
 familia mea exspector…
 - Esne tu revera ab illo oriundus
 oppidulo?

 At quid, aperto animo dicas, quid de
 miserrimo commendatore illo apud vos
 factum est?

 Abeas cito, antequam custodes publicos
 compellaverim, qui te in carcerem
 obtrudant…!
 - Medus noster interim tantis captus
 rebus evenientibus, quid nisi pecuniam
 solvat?


  Quo facto atque anulo iam in Lydiae
  digito medio manus collocato, ab
  Albini taberna discedere vult.
 - Lydia autem quae anulo gemmato
 delectatur, osculum Medo dat, qui amore
 amicae suae captus…
 - Amici, ut vere philosophi quos vocant
 narrare solent illud, nos homines dum
 magna persequimur bona vera amittere!

     Lydia suum habet anulum, Albinus
 iste pessimus pecuniam, ego autem
 Lydiae amorem, qua nullam rem
 cariorem habeo: vos denique fabulam
 hanc minimam habetis totam…quidnam
 amplius exspectandum est….?
 - Nihil aliud re vera, illo excepto




     Si fabula vobis placuit,

               plaudite!!
 Legione, die 25 mensis Iunii, apud
 Institutum Biblicum et Orientale, parvus
 discipulorum grex magistro eorum duce
 minimam hanc egerunt fabulam.



 Cuius textus imaginumque compositionis
 auctor Ansgarius Legionensis fuit.

 Pancratice omnes valeatis!

Más contenido relacionado

Destacado

Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatium
Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatiumKalendarium LLPSI II ad primum temporis spatium
Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatiumÓscar Ramos
 
Kalendarium quartus gradus
Kalendarium quartus gradusKalendarium quartus gradus
Kalendarium quartus gradusÓscar Ramos
 
OPEN Partners Round 1 Service Introduction
OPEN Partners Round 1 Service IntroductionOPEN Partners Round 1 Service Introduction
OPEN Partners Round 1 Service IntroductionOPEN4Us
 
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972Francis Batt
 
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?Eduardo Prádanos Grijalvo
 
Servotech overview
Servotech overviewServotech overview
Servotech overviewPaul Lambert
 
Borrador propuesta reunion
Borrador propuesta reunionBorrador propuesta reunion
Borrador propuesta reunioncain13
 
Aprender programando con Scratch
Aprender programando con ScratchAprender programando con Scratch
Aprender programando con ScratchRED Descartes
 
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...micornej
 
Familiae Romanae Vocabula (XI)
Familiae Romanae Vocabula (XI)Familiae Romanae Vocabula (XI)
Familiae Romanae Vocabula (XI)Óscar Ramos
 
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael Davis
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael DavisLA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael Davis
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael DavisRicardo Villa
 
Mercados internacionales
Mercados internacionalesMercados internacionales
Mercados internacionalesBancolombia
 
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmc
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmcComercio Electronico 6 10 2016 np cnmc
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmcOptimediaSpain
 
Familiae Romanae Vocabula (X)
Familiae Romanae Vocabula (X)Familiae Romanae Vocabula (X)
Familiae Romanae Vocabula (X)Óscar Ramos
 

Destacado (18)

Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatium
Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatiumKalendarium LLPSI II ad primum temporis spatium
Kalendarium LLPSI II ad primum temporis spatium
 
Kalendarium quartus gradus
Kalendarium quartus gradusKalendarium quartus gradus
Kalendarium quartus gradus
 
La persona
La personaLa persona
La persona
 
Curriculum Vitae Vitae
Curriculum Vitae VitaeCurriculum Vitae Vitae
Curriculum Vitae Vitae
 
OPEN Partners Round 1 Service Introduction
OPEN Partners Round 1 Service IntroductionOPEN Partners Round 1 Service Introduction
OPEN Partners Round 1 Service Introduction
 
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972
Essays on-THE-LORD's-PRAYER-by-Hugo-Lj-Odhner-Bryn-Athyn-pa-1972
 
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?
¿Por qué no podemos hablar de @BrandedContent_ sin hacerlo de @TransSocialTV?
 
Servotech overview
Servotech overviewServotech overview
Servotech overview
 
Borrador propuesta reunion
Borrador propuesta reunionBorrador propuesta reunion
Borrador propuesta reunion
 
Aprender programando con Scratch
Aprender programando con ScratchAprender programando con Scratch
Aprender programando con Scratch
 
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...
Más del 70% de las compañías de América Latina no usan un sistema integrado d...
 
PR 2.0 - Ein Konzept zum Einsatz von Social Media fuer die PR-Arbeit der Euro...
PR 2.0 - Ein Konzept zum Einsatz von Social Media fuer die PR-Arbeit der Euro...PR 2.0 - Ein Konzept zum Einsatz von Social Media fuer die PR-Arbeit der Euro...
PR 2.0 - Ein Konzept zum Einsatz von Social Media fuer die PR-Arbeit der Euro...
 
Familiae Romanae Vocabula (XI)
Familiae Romanae Vocabula (XI)Familiae Romanae Vocabula (XI)
Familiae Romanae Vocabula (XI)
 
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael Davis
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael DavisLA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael Davis
LA NUEVA MISA DEL PAPA PABLO - Michael Davis
 
Mercados internacionales
Mercados internacionalesMercados internacionales
Mercados internacionales
 
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmc
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmcComercio Electronico 6 10 2016 np cnmc
Comercio Electronico 6 10 2016 np cnmc
 
Familiae Romanae Vocabula (X)
Familiae Romanae Vocabula (X)Familiae Romanae Vocabula (X)
Familiae Romanae Vocabula (X)
 
Programacion 2012 13
Programacion 2012 13Programacion 2012 13
Programacion 2012 13
 

Más de Óscar Ramos

De decima sessione
De decima sessioneDe decima sessione
De decima sessioneÓscar Ramos
 
De sessione undecima
De sessione undecimaDe sessione undecima
De sessione undecimaÓscar Ramos
 
De octava sessione
De octava sessioneDe octava sessione
De octava sessioneÓscar Ramos
 
De septima sessione
De septima sessioneDe septima sessione
De septima sessioneÓscar Ramos
 
De quinta sessione habita
De quinta sessione habitaDe quinta sessione habita
De quinta sessione habitaÓscar Ramos
 
De quarta sessione
De quarta sessioneDe quarta sessione
De quarta sessioneÓscar Ramos
 
De tertia sessione habita
De tertia sessione habitaDe tertia sessione habita
De tertia sessione habitaÓscar Ramos
 
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumento
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumentoEXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumento
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumentoÓscar Ramos
 
De Benedicto illo Arias Montano
De Benedicto illo Arias MontanoDe Benedicto illo Arias Montano
De Benedicto illo Arias MontanoÓscar Ramos
 
In Novum Testamentum Annotationes Erasmi
In Novum Testamentum Annotationes ErasmiIn Novum Testamentum Annotationes Erasmi
In Novum Testamentum Annotationes ErasmiÓscar Ramos
 
Assertio Septem Sacramentorum
Assertio Septem SacramentorumAssertio Septem Sacramentorum
Assertio Septem SacramentorumÓscar Ramos
 
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio Erasmiano
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio ErasmianoAcroasis de Silenis Alcibiadis adagio Erasmiano
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio ErasmianoÓscar Ramos
 
De Humanismo illo: quid ad nos?
De Humanismo illo: quid ad nos?De Humanismo illo: quid ad nos?
De Humanismo illo: quid ad nos?Óscar Ramos
 
De desinentiis addendis
De desinentiis addendisDe desinentiis addendis
De desinentiis addendisÓscar Ramos
 
Qui deus deave sum?
Qui deus deave sum?Qui deus deave sum?
Qui deus deave sum?Óscar Ramos
 

Más de Óscar Ramos (20)

De decima sessione
De decima sessioneDe decima sessione
De decima sessione
 
De sessione undecima
De sessione undecimaDe sessione undecima
De sessione undecima
 
De nona sessione
De nona sessioneDe nona sessione
De nona sessione
 
De octava sessione
De octava sessioneDe octava sessione
De octava sessione
 
De septima sessione
De septima sessioneDe septima sessione
De septima sessione
 
De sexta sessione
De sexta sessioneDe sexta sessione
De sexta sessione
 
De quinta sessione habita
De quinta sessione habitaDe quinta sessione habita
De quinta sessione habita
 
De quarta sessione
De quarta sessioneDe quarta sessione
De quarta sessione
 
De prima sessione
De prima sessioneDe prima sessione
De prima sessione
 
De altera sessio
De altera sessioDe altera sessio
De altera sessio
 
De tertia sessione habita
De tertia sessione habitaDe tertia sessione habita
De tertia sessione habita
 
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumento
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumentoEXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumento
EXERCITAMENTA LATINA De sessionum argumento
 
De Benedicto illo Arias Montano
De Benedicto illo Arias MontanoDe Benedicto illo Arias Montano
De Benedicto illo Arias Montano
 
In Novum Testamentum Annotationes Erasmi
In Novum Testamentum Annotationes ErasmiIn Novum Testamentum Annotationes Erasmi
In Novum Testamentum Annotationes Erasmi
 
Assertio Septem Sacramentorum
Assertio Septem SacramentorumAssertio Septem Sacramentorum
Assertio Septem Sacramentorum
 
Africa Petrarchae
Africa PetrarchaeAfrica Petrarchae
Africa Petrarchae
 
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio Erasmiano
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio ErasmianoAcroasis de Silenis Alcibiadis adagio Erasmiano
Acroasis de Silenis Alcibiadis adagio Erasmiano
 
De Humanismo illo: quid ad nos?
De Humanismo illo: quid ad nos?De Humanismo illo: quid ad nos?
De Humanismo illo: quid ad nos?
 
De desinentiis addendis
De desinentiis addendisDe desinentiis addendis
De desinentiis addendis
 
Qui deus deave sum?
Qui deus deave sum?Qui deus deave sum?
Qui deus deave sum?
 

De Albino tabernario illo

  • 2.
  • 3. Eius taberna tam magna non est: mensam habet petream apud viam, super quam anuli, gemmae, margaritae nonnullae videri possunt: pauci enim sunt viatores qui ad Albini tabernam accedant…  at ecce iam Albinus ille coram nobis apparet...!
  • 4. -Iam iam ad tabernam redeo: o, quam fessus sum!  At vide: mane est, hora vix tertia, atque meas merces vendere debeo.  Quid faciamus? Novus dies, nova lux est! Viros qui emant iam convocare debeo: eos ergo multa voce invocabo.
  • 5.  Ecce Albinus magna você viatores invocat  - Ornamenta! Ornamenta feminarum! Ornamenta feminarum vendo!  Viae você Albini resonant! At nullus ad tabernam adhuc advenit…!
  • 6.  -Vide quales sint apud nos pecuniarum angustiae…! solus secum Albinus murmurat…  Maxima in culpa ei sunt qui tabulas argentarias ministrant! O illi nefarii suis negotiis quam omnia eversa teneant!  -Ornamenta vendo! Ornamenta feminarum! noster clamare pergit…
  • 7.  -Ecce viatores quidam per viam ambulant: quorum eos, qui ad nos accedunt, facile cognovimus: en ergo, Medus servus Lydiaque eius amica sunt!
  • 8.  Dum verba faciunt, tabernae Albini iam sum proximi.  Statim Lydia… - Vide Mede! Vide hanc pulcherrimam tabernam!  - Quam videam? Ohe, iam video...  - Aspice Mede! Oculos tuos in tabernam eam iace! Veni, veni mecum!
  • 9.  - Sed tantum non habemus temporis! Debemus domum petere, in qua negotia nostra curare oportet!  - O Mede! Modicum est temporis! Nihil temporis est…!  - At verba ea sescenties iam audiveram tua!
  • 10.  Et iam Lydia viam transit, ad tabernam accedit, ante eam consistit: neque sola: Lydia bracchium Medi retinet eumque post eam trahit…!  - Iam incedo, iam! Noli me ita trahere!
  • 11.
  • 12.  - Sane credo! Aspice Mede quales sint anuli, gemmae et margaritae! Vide has lineas margaritarum!
  • 13.  Dum Lydia loquitur, Albinus sumit ornamenta atque ea ante oculos Lydiae tenet, neque sine causa… Albinus optimus est tabernarius, qui suas merces optime vendit!
  • 14.  - Credisne revera? Medus inquit, mihi non tam optima videntur…!  - O Mede, stultus maximus es! Vide hos anulos cum gemma! Quam ei pulcherrimi sunt!  - Etiam cari nimis esse debent, sine dubio!
  • 15.  Ad quod statim Albinus
  • 16.  - Nimis estis fortunati, vos duo, quibus ornamenta non cara, immo vilissima sunt: Septimana enim Mirifica sumus, qua pretio minimo gemmae emi possunt!  - Septimana mirifica? Numquam talia audivi!  - Qui tabernas frequentius adire debeas! Quam septimanam mirificam octo dies aurei, quos vocant, sequentur…!
  • 17.  - Dicas aperte, tabernari: quanti hic anulus stat?  - Qui anulus? Hic an ille?  - Ille post te: quanti stat?  - O satis est vilis! Mille tantum euronibus constat!  - Quid? Mille dixisti euronibus? Omnino furis, tabernari!
  • 18.  - At vide quam sit speciosus!  - At vide quam ipse sis fur, atque latro, atque carnufex, tabernari nequissime!  - O Mede! Pecuniam solvere nolis, iam patet! Quam avarus videris, nonne te pudet?  - Egone avarus? Minime!, sed iste ingente pretio merces incautis hominibus vendere volt!
  • 19.  - Eis talia inter se rixantibus ecce subito novus apparet emptor Qui rogans  - Dicite mihi quaeso: habetisne apud vos cacatuas? Estne haec sat cara cacatua...?  Quem aspiciens Albinus parumque intellegens  - Ignoscas multum! Lingua Vasconica hic loqui nescimus! Alio in loco roges suadeo!
  • 20.  At tunc Medus…  - Illud quoque attendas, Lydia, Medus inquit noster, anulus enim quem comparare vis nimis tenuis videtur, ita ut tuis digitis non conveniat… !
  • 21.  Lydia tunc  - Satis superque, o Mede crudelissime! Non modo ornamenta mihi nonnulla comparare non vis, ecce etiam vexas, qui me crassiorem habes…! Solve tandem aliquando pecuniam, da tabernario mille eurones, nisi tuam Lydiam ex amica inimicissimam putare velis…!
  • 22.  Cum tonat melius caput habeamus opertum, Medum secum cogitavisse fingimus: ecce ille sacculum epromit suum, eum aperit atque nummos computat, qui –pro dolor…!- satis non sunt…  Medus autem ad Albinum se vertens
  • 23.  - Pecuniane credita admittitur?: ecce tot pecuniae mecum praesentis non comporto… - Sic omnes pauperes… Bene, quid faciamus? Habesne hic chartulam argentariam atque tesseram identitatis?  - Sane habeo, quid crederes…? Homo sum ingenuus, iam noscere me debuisti…!  - Taceas quaeso atque chartulas monstra: bene, omnia bene se habent.
  • 24.  - Ecce subito, nostris negotia curantibus, alia advenit femina. Quae rogans - Machinulae forte hac in taberna imaginibus excipiendis venales proponuntur? Ecce eas multum amo machinas atque amico meo Ansgario dono earum quandam dare velim…  - Dolendum est! hic ornamenta tantum feminarum venduntur! Bene discedas…!
  • 25.  Vix verba ex ore Albini exorta sunt ecce alius qui advenit viator  - Si ita es humanus, sis, benigne dicas: hic tesseras viaticas mihi iter incepturo comparare possim? Oportet me oppidum cui nomen Fonteapiculare nuncupatum petere, idque non lentius, quia ibi a familia mea exspector…
  • 26.  - Esne tu revera ab illo oriundus oppidulo? At quid, aperto animo dicas, quid de miserrimo commendatore illo apud vos factum est? Abeas cito, antequam custodes publicos compellaverim, qui te in carcerem obtrudant…!
  • 27.  - Medus noster interim tantis captus rebus evenientibus, quid nisi pecuniam solvat?  Quo facto atque anulo iam in Lydiae digito medio manus collocato, ab Albini taberna discedere vult.
  • 28.  - Lydia autem quae anulo gemmato delectatur, osculum Medo dat, qui amore amicae suae captus…
  • 29.  - Amici, ut vere philosophi quos vocant narrare solent illud, nos homines dum magna persequimur bona vera amittere! Lydia suum habet anulum, Albinus iste pessimus pecuniam, ego autem Lydiae amorem, qua nullam rem cariorem habeo: vos denique fabulam hanc minimam habetis totam…quidnam amplius exspectandum est….?
  • 30.  - Nihil aliud re vera, illo excepto Si fabula vobis placuit, plaudite!!
  • 31.  Legione, die 25 mensis Iunii, apud Institutum Biblicum et Orientale, parvus discipulorum grex magistro eorum duce minimam hanc egerunt fabulam.  Cuius textus imaginumque compositionis auctor Ansgarius Legionensis fuit.  Pancratice omnes valeatis!